- PONS Aureoli
- PONS AureoliPontirolo, pagus Insubriaead Adduam fluvium, inter illum et Brembum, ubi Aureolus interfectus a Claudiano Imperatore, a Bergomo 13. mill. pass. a Mediolano 26. Ita enim Trebellius Pollio, in Trig. Tyrannis, c. 11. Hunc eundem Aureolum Claudius, interfectô iam Gallienô, apud eum pontem interemit qui nunc pons Aureoli nuncupatur, atque illic tyrannum, sepulchrô humiliore donavit. Additque, exstat etiam epigramma Graecum in hanc formam.Donat sepulchro victor post multa TyranniProelia, iam felix Claudius Aureolum.Munere prosequitur mortali et iure superstesVivere quem vellet, si pateretur amor.Militis egregii vitam qui iure negavitOmnibus indignis et magis Aureolo.Ille tamen clemens. qui corporis ultima servants,Et pontem Aureoli dedicat et tumulum.Quos ille, insulsos certe admodum et ineptos, a Grammatico quodam, qui ita ex Graeco illos transt ulerat, se accepisse, ait. Ipsum vero Epigramma in veter. Inscriptionum volumine, invenit Casaubonus: quod, ut descriptum est e lapide, qui est in agro Mediolanensi, ita habet.ΚΛΑΥΔΙΟΣ ΑΥΡΕΟΛΩ ΜΕΤΑ ΔΗΙΟΝ ΑΡΕΑ ΚΑΙΣΑΡΤΑ ΚΤΕΡΕΑ ΘΝΗΤΩΝ ΩΣ ΘΕΜΙΣ ΕΝΔΙΔΟΣΙΤΩ ΓΑΡ ΚΑΙ ΖΩΗΝ. ΑΛΛ᾿ ΟΥΚ ΕΘ ΕΛΗΣΕ ΦΡΟΝΗΜΑΠΑΞΙΝ ΕΠΙΡΗΤΟΙΣ ΤΟΝ ΣΤΡΑΤΟΝ ΑΝΤΙΒΙΟΝΚΕΙΝΟΣ ΔΕ ΟΙΚΤΙΡΜΩΝ ΚΑΙ ΣΩΜΑΤΟΣ ΕΣΧΑΤ᾿ ΟΠΙΖΩΝΑΥΡΕΟΛΟΥ ΓΕΦΥΡΑΝ ΣΤΗΣΑΤΟ ΤΗΝ ΔΕ ΤΑΦΗΝ.Atque ita quidem Trebellius: Aurelius vero Victor aureolum non occisum, sed victum eo loci, neque a Claudio, sed a Gallieno, scribit: Aureolum, inquiens, c. 33. Gallienus apud pontem, cui ex eo Aureoli nomen est, susum acie, Mediolanum coegit. Vide Casaubon. ad l. c. sed et Salmas. qui, inter alia hanc in rem praeclara, Graeca ista sic vertit:Claudius Aureolo, post Martia proelia, CaesarHumana ut lex est, debita iusta dedit.Huic vitam et veluit: diris infensa tyrannisMilitis haud potuit mens generosa pati.Hinc pius, atque suô cineres dignatus honore,Aureoli pontem condidit et tumulum, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.